라틴어 문장 검색

post quae caelestis experimenta patrocinii conducti devorsorii parte susceptus atque etiam nunc istaec inter iacendum scriptitans quieti pauxillulum operam impendo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 9:4)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)
sepone pauxillulum conclamatissimas declamationes, quas oris regii vice conficis, quibus ipse rex inclitus modo corda terrificat gentium transmarinarum, modo de superiore cum barbaris ad Vachalin trementibus foedus victor innodat, modo per promotae limitem sortis ut populos sub armis, sic frenat arma sub legibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:3)
dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 2209)
quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst, neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 124)
in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 425)
Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 3121)
ego non pauxillulam in utero gesto famem, verum hercle multo maximam et gravissimam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 36)
ne iste edepol vinum poculo pauxillulo saepe exanclavit submerum scitissume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 3120)
verum nunc saltem, si amas, dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1102)

SEARCH

MENU NAVIGATION